Mosaico decorativo

Trouvé 8616 Résultats pour: Pó

  • et ducam cæcos in via quam nesciunt in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam ponam tenebras coram eis in lucem et prava in recta hæc verba feci eis et non dereliqui eos (Liber Isaiae 42, 16)

  • ipse autem populus direptus et vastatus laqueus juvenum omnes et in domibus carcerum absconditi sunt facti sunt in rapinam nec est qui eruat in direptionem et non est qui dicat redde (Liber Isaiae 42, 22)

  • ex quo honorabilis factus es in oculis meis et gloriosus ego dilexi te et dabo homines pro te et populos pro anima tua (Liber Isaiae 43, 4)

  • educ foras populum cæcum et oculos habentem surdum et aures ei sunt (Liber Isaiae 43, 8)

  • vos testes mei dicit Dominus et servus meus quem elegi ut sciatis et credatis mihi et intellegatis quia ego ipse sum ante me non est formatus deus et post me non erit (Liber Isaiae 43, 10)

  • ecce ego facio nova et nunc orientur utique cognoscetis ea ponam in deserto viam et in invio flumina (Liber Isaiae 43, 19)

  • glorificabit me bestia agri dracones et strutiones quia dedi in deserto aquas flumina in invio ut darem potum populo meo electo meo (Liber Isaiae 43, 20)

  • populum istum formavi mihi laudem meam narrabit (Liber Isaiae 43, 21)

  • quis similis mei vocet et adnuntiet et ordinem exponat mihi ex quo constitui populum antiquum ventura et quæ futura sunt adnuntient eis (Liber Isaiae 44, 7)

  • hæc dicit Dominus christo meo Cyro cujus adprehendi dexteram ut subiciam ante faciem ejus gentes et dorsa regum vertam et aperiam coram eo januas et portæ non cludentur (Liber Isaiae 45, 1)

  • ego ante te ibo et gloriosos terræ humiliabo portas æreas conteram et vectes ferreos confringam (Liber Isaiae 45, 2)

  • hæc dicit Dominus labor Ægypti et negotiatio Æthiopiæ et Sabaim viri sublimes ad te transibunt et tui erunt post te ambulabunt vincti manicis pergent et te adorabunt teque deprecabuntur tantum in te est Deus et non est absque te deus (Liber Isaiae 45, 14)


"Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação." São Padre Pio de Pietrelcina