Mosaico decorativo

Trouvé 8616 Résultats pour: Pó

  • solis autem illis superposita erat gravis nox imago tenebrarum quæ superventura illis erat ipsi ergo sibi erant graviores tenebris (Liber Sapientiae 17, 20)

  • cum cogitarent justorum occidere infantes et uno exposito filio et liberato in traductionem illorum multitudinem filiorum abstulisti et pariter illos perdidisti in aquam validam (Liber Sapientiae 18, 5)

  • suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem justorum iniustorum autem exterminatio (Liber Sapientiae 18, 7)

  • absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum et justitiæ legem in concordia disposuerunt similiter bona et mala percepturos justos patri jam decantantes laudes (Liber Sapientiae 18, 9)

  • simili autem pœna servus cum domino adflictus et popularis homo regi similia passus (Liber Sapientiae 18, 11)

  • de omnibus enim non credentes propter veneficia tunc cum fuit exterminium primogenitorum spoponderunt populum Dei se esse (Liber Sapientiae 18, 13)

  • omnipotens sermo tuus de cælo a regalibus sedibus durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit (Liber Sapientiae 18, 15)

  • gladius acutus insimulatum imperium tuum portans et stans replevit omnia morte et usque ad cælum adtingebat stans in terra (Liber Sapientiae 18, 16)

  • properans enim homo sine querella propugnavit proferens servitutis suæ scutum orationem et per incensum deprecationem allegans restitit iræ et finem inposuit necessitati ostendens quoniam tuus est famulus (Liber Sapientiae 18, 21)

  • vicit autem turbas non virtute corporis nec armatura potentiæ sed verbo vexatorem subiecit juramenta parentum et testamentum commemorans (Liber Sapientiae 18, 22)

  • in veste enim poderis quam habebat totus erat orbis terrarum et parentum magnalia in quattuor ordinibus lapidum erant sculpta et magnificentia tua in diademate capitis illius erat scripta (Liber Sapientiae 18, 24)

  • ut eam quæ deerat tormentis replerent punitionem et populus quidem tuus mirabiliter transiret illi autem novam mortem invenirent (Liber Sapientiae 19, 5)


"É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa". São Padre Pio de Pietrelcina