Trouvé 8616 Résultats pour: Pó
emisit quoque columbam post eum ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ (Liber Genesis 8, 8)
at illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo intellexit ergo Nœ quod cessassent aquæ super terram (Liber Genesis 8, 11)
ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos (Liber Genesis 9, 9)
arcum meum ponam in nubibus et erit signum fœderis inter me et inter terram (Liber Genesis 9, 13)
erant igitur filii Nœ qui egressi sunt de arca Sem Ham et Jafeth porro Ham ipse est pater Chanaan (Liber Genesis 9, 18)
at vero Sem et Jafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversæ erant et patris virilia non viderunt (Liber Genesis 9, 23)
vixit autem Nœ post diluvium trecentis quinquaginta annis (Liber Genesis 9, 28)
hæ generationes filiorum Nœ Sem Ham Jafeth natique sunt eis filii post diluvium (Liber Genesis 10, 1)
porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma (Liber Genesis 10, 3)
porro Chus genuit Nemrod ipse cœpit esse potens in terra (Liber Genesis 10, 8)
et Aradium Samariten et Amatheum et post hæc disseminati sunt populi Chananeorum (Liber Genesis 10, 18)
hæ familiæ Nœ juxta populos et nationes suas ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium (Liber Genesis 10, 32)