Trouvé 8616 Résultats pour: Pó
non se poterat ultra cohibere Joseph multis coram adstantibus unde præcepit ut egrederentur cuncti foras et nullus interesset alienus agnitioni mutuæ (Liber Genesis 45, 1)
et dixit fratribus suis ego sum Joseph adhuc pater meus vivit nec poterant respondere fratres nimio timore perterriti (Liber Genesis 45, 3)
biennium est quod fames esse cœpit in terra et adhuc quinque anni restant quibus nec arari poterit nec meti (Liber Genesis 45, 6)
præmisitque me Deus ut reservemini super terram et escas ad vivendum habere possitis (Liber Genesis 45, 7)
et habita in terra Gessen erisque juxta me tu et filii tui et filii filiorum tuorum oves tuæ et armenta tua et universa quæ possides (Liber Genesis 45, 10)
ibique te pascam adhuc enim quinque anni residui sunt famis ne et tu pereas et domus tua et omnia quæ possides (Liber Genesis 45, 11)
osculatusque est Joseph omnes fratres suos et ploravit super singulos post quæ ausi sunt loqui ad eum (Liber Genesis 45, 15)
tantundem pecuniæ et vestium mittens patri suo addens eis asinos decem qui subveherent ex omnibus divitiis Ægypti et totidem asinas triticum in itinere panesque portantes (Liber Genesis 45, 23)
audivit eum per visionem nocte vocantem se et dicentem sibi Jacob Jacob cui respondit ecce adsum (Liber Genesis 46, 2)
ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te revertentem Joseph quoque ponet manum suam super oculos tuos (Liber Genesis 46, 4)
surrexit Jacob a puteo Juramenti tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quæ miserat Pharao ad portandum senem (Liber Genesis 46, 5)
et omnia quæ possederat in terra Chanaan venitque in Ægyptum cum omni semine suo (Liber Genesis 46, 6)