Mosaico decorativo

Trouvé 8616 Résultats pour: Pó

  • et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur habens tornaturas suas et juncturas fabrefactas et celaturas eminentes omnia cedrinis tabulis vestiebantur nec omnino lapis apparere poterat in pariete (Liber I Regum 6, 18)

  • oraculum autem in medio domus in interiori parte fecerat ut poneret ibi arcam fœderis Domini (Liber I Regum 6, 19)

  • porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis et viginti cubitos latitudinis et viginti cubitos altitudinis et operuit illud atque vestivit auro purissimo sed et altare vestivit cedro (Liber I Regum 6, 20)

  • posuitque cherubin in medio templi interioris extendebant autem alas suas cherubin et tangebat ala una parietem et ala cherub secundi tangebat parietem alterum alæ autem alteræ in media parte templi se invicem contingebant (Liber I Regum 6, 27)

  • et in ingressu oraculi fecit ostiola de lignis olivarum postesque angulorum quinque (Liber I Regum 6, 31)

  • fecitque in introitum templi postes de lignis olivarum quadrangulatos (Liber I Regum 6, 33)

  • et ædificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum et uno ordine lignorum cedri (Liber I Regum 6, 36)

  • contra se invicem positas (Liber I Regum 7, 4)

  • et porticum columnarum fecit quinquaginta cubitorum longitudinis et triginta cubitorum latitudinis et alteram porticum in facie majoris porticus et columnas et epistylia super columnas (Liber I Regum 7, 6)

  • porticum quoque solii in qua tribunal est fecit et texit lignis cedrinis a pavimento usque ad summitatem (Liber I Regum 7, 7)

  • et domuncula in qua sedetur ad judicandum erat in media porticu simili opere domum quoque fecit filiæ Pharaonis quam uxorem duxerat Salomon tali opere quali et hanc porticum (Liber I Regum 7, 8)

  • et atrium majus rotundum trium ordinum de lapidibus sectis et unius ordinis dolata cedro necnon et in atrio domus Domini interiori et in porticu domus (Liber I Regum 7, 12)


"Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar." São Padre Pio de Pietrelcina