Mosaico decorativo

Trouvé 8616 Résultats pour: Pó

  • et egressus adoravit regem prono vultu in terra et ait quid causæ est ut veniat dominus meus rex ad servum suum cui David ait ut emam a te aream et ædificem altare Domino et cesset interfectio quæ grassatur in populo (Liber II Samuelis 24, 21)

  • cui respondens rex ait nequaquam ut vis sed emam pretio a te et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita emit ergo David aream et boves argenti siclis quinquaginta (Liber II Samuelis 24, 24)

  • nec corripuit eum pater suus aliquando dicens quare hoc fecisti erat autem et ipse pulcher valde secundus natu post Absalom (Liber I Regum 1, 6)

  • vade et ingredere ad regem David et dic ei nonne tu domine mi rex jurasti mihi ancillæ tuæ dicens quod Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo quare ergo regnavit Adonias (Liber I Regum 1, 13)

  • et adhuc ibi te loquente cum rege ego veniam post te et conplebo sermones tuos (Liber I Regum 1, 14)

  • quæ respondens ait domine mi tu jurasti per Dominum Deum tuum ancillæ tuæ Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo (Liber I Regum 1, 17)

  • verumtamen domine mi rex in te oculi respiciunt totius Israël ut indices eis qui sedere debeat in solio tuo domine mi rex post te (Liber I Regum 1, 20)

  • dixit Nathan domine mi rex tu dixisti Adonias regnet post me et ipse sedeat super thronum meum (Liber I Regum 1, 24)

  • numquid a domino meo rege exivit hoc verbum et mihi non indicasti servo tuo qui sessurus esset super thronum domini mei regis post eum (Liber I Regum 1, 27)

  • et respondit rex David dicens vocate ad me Bethsabee quæ cum fuisset ingressa coram rege et stetisset ante eum (Liber I Regum 1, 28)

  • quia sicut juravi tibi per Dominum Deum Israël dicens Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit super solium meum pro me sic faciam hodie (Liber I Regum 1, 30)

  • dixit ad eos tollite vobiscum servos domini vestri et inponite Salomonem filium meum super mulam meam et ducite eum in Gion (Liber I Regum 1, 33)


"O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas." São Padre Pio de Pietrelcina