Trouvé 8616 Résultats pour: Pó
accersivit quoque Absalom Ahitofel Gilonitem consiliarium David de civitate sua Gilo cum immolaret victimas et facta est coniuratio valida populusque concurrens augebatur cum Absalom (Liber II Samuelis 15, 12)
et respondit Ethai regi dicens vivit Dominus et vivit dominus meus rex quoniam in quocumque loco fueris domine mi rex sive in morte sive in vita ibi erit servus tuus (Liber II Samuelis 15, 21)
omnesque flebant voce magna et universus populus transiebat rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron et cunctus populus incedebat contra viam quæ respicit ad desertum (Liber II Samuelis 15, 23)
venit autem et Sadoc et universi Levitæ cum eo portantes arcam fœderis Dei et deposuerunt arcam Dei et ascendit Abiathar donec expletus est omnis populus qui egressus fuerat de civitate (Liber II Samuelis 15, 24)
et dixit rex ad Sadoc reporta arcam Dei in urbem si invenero gratiam in oculis Domini reducet me et ostendet mihi eam et tabernaculum suum (Liber II Samuelis 15, 25)
reportaverunt igitur Sadoc et Abiathar arcam Dei Hierusalem et manserunt ibi (Liber II Samuelis 15, 29)
porro David ascendebat clivum Olivarum scandens et flens operto capite et nudis pedibus incedens sed et omnis populus qui erat cum eo operto capite ascendebat plorans (Liber II Samuelis 15, 30)
et dixit rex Sibæ quid sibi volunt hæc responditque Siba asini domestici regis ut sedeant et panes et palatæ ad vescendum pueris tuis vinum autem ut bibat si quis defecerit in deserto (Liber II Samuelis 16, 2)
et ait rex ubi est filius domini tui responditque Siba regi remansit in Hierusalem dicens hodie restituet mihi domus Israël regnum patris mei (Liber II Samuelis 16, 3)
mittebatque lapides contra David et contra universos servos regis David omnis autem populus et universi bellatores a dextro et sinistro latere regis incedebant (Liber II Samuelis 16, 6)
venit itaque rex et universus populus cum eo lassus et refocilati sunt ibi (Liber II Samuelis 16, 14)
Absalom autem et omnis populus Israël ingressi sunt Hierusalem sed et Ahitofel cum eo (Liber II Samuelis 16, 15)