Trouvé 8616 Résultats pour: Pó
quæ respondit eis numquid possum deserere dulcedinem meam fructusque suavissimos et ire ut inter cetera ligna commovear (Liber Iudicum 9, 11)
quæ respondit numquid possum deserere vinum meum quod lætificat Deum et homines et inter ligna cetera commoveri (Liber Iudicum 9, 13)
quæ respondit eis si vere me regem vobis constituitis venite et sub mea umbra requiescite sin autem non vultis egrediatur ignis de ramno et devoret cedros Libani (Liber Iudicum 9, 15)
posueruntque insidias adversum eum in montium summitate et dum illius præstolantur adventum exercebant latrocinia agentes prædas de prætereuntibus nuntiatumque est Abimelech (Liber Iudicum 9, 25)
egressi sunt in agros vastantes vineas uvasque calcantes et factis cantantium choris ingressi sunt fanum dei sui et inter epulas et pocula maledicebant Abimelech (Liber Iudicum 9, 27)
utinam daret aliquis populum istum sub manu mea ut auferrem de medio Abimelech dictumque est Abimelech congrega exercitus multitudinem et veni (Liber Iudicum 9, 29)
surge itaque nocte cum populo qui tecum est et latita in agro (Liber Iudicum 9, 32)
et primo mane oriente sole inrue super civitatem illo autem egrediente adversum te cum populo suo fac ei quod potueris (Liber Iudicum 9, 33)
egressusque est Gaal filius Obed et stetit in introitu portæ civitatis surrexit autem Abimelech et omnis exercitus cum eo de insidiarum loco (Liber Iudicum 9, 35)
cumque vidisset populum Gaal dixit ad Zebul ecce de montibus multitudo descendit cui ille respondit umbras montium vides quasi hominum capita et hoc errore deciperis (Liber Iudicum 9, 36)
rursumque Gaal ait ecce populus de umbilico terræ descendit et unus cuneus venit per viam quæ respicit quercum (Liber Iudicum 9, 37)
cui dixit Zebul ubi est nunc os tuum quo loquebaris quis est Abimelech ut serviamus ei nonne iste est populus quem despiciebas egredere et pugna contra eum (Liber Iudicum 9, 38)