Trouvé 8616 Résultats pour: Pó
dum hæc mecum tacitus volverem apparuit Rebecca veniens cum hydria quam portabat in scapula descenditque ad fontem et hausit aquam et ajo ad eam da mihi paululum bibere (Liber Genesis 24, 45)
quæ festina deposuit hydriam de umero et dixit mihi et tu bibe et camelis tuis potum tribuam bibi et adaquavit camelos (Liber Genesis 24, 46)
interrogavique eam et dixi cujus es filia quæ respondit filia Bathuelis sum filii Nahor quem peperit illi Melcha suspendi itaque inaures ad ornandam faciem ejus et armillas posui in manibus (Liber Genesis 24, 47)
responderunt Laban et Bathuel a Domino egressus est sermo non possumus extra placitum ejus quicquam aliud tecum loqui (Liber Genesis 24, 50)
responderunt fratres ejus et mater maneat puella saltem decem dies apud nos et postea proficiscetur (Liber Genesis 24, 55)
inprecantes prospera sorori suæ atque dicentes soror nostra es crescas in mille milia et possideat semen tuum portas inimicorum suorum (Liber Genesis 24, 60)
eo tempore Isaac deambulabat per viam quæ ducit ad puteum cujus nomen est Viventis et videntis habitabat enim in terra australi (Liber Genesis 24, 62)
deditque Abraham cuncta quæ possederat Isaac (Liber Genesis 25, 5)
et deficiens mortuus est in senectute bona provectæque ætatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum (Liber Genesis 25, 8)
et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis (Liber Genesis 25, 11)
anni vitæ Ismaël centum triginta septem deficiens mortuus est et adpositus ad populum suum (Liber Genesis 25, 17)
qui cum quadraginta esset annorum duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuel Syri de Mesopotamiam sororem Laban (Liber Genesis 25, 20)