Trouvé 8616 Résultats pour: Pó
hæc est Judæ benedictio audi Domine vocem Judæ et ad populum suum introduc eum manus ejus pugnabunt pro eo et adiutor illius contra adversarios ejus erit (Liber Deuteronomii 33, 7)
judicia tua o Jacob et legem tuam o Israël ponent thymiama in furore tuo et holocaustum super altare tuum (Liber Deuteronomii 33, 10)
Joseph quoque ait de benedictione Domini terra ejus de pomis cæli et rore atque abysso subiacente (Liber Deuteronomii 33, 13)
de pomis fructuum solis ac lunæ (Liber Deuteronomii 33, 14)
de vertice antiquorum montium de pomis collium æternorum (Liber Deuteronomii 33, 15)
populos ad montem vocabunt ibi immolabunt victimas justitiæ qui inundationem maris quasi lac sugent et thesauros absconditos harenarum (Liber Deuteronomii 33, 19)
et vidit principatum suum quod in parte sua doctor esset repositus qui fuit cum principibus populi et fecit justitias Domini et judicium suum cum Israël (Liber Deuteronomii 33, 21)
et Nepthalim dixit Nepthalim abundantia perfruetur et plenus erit benedictione Domini mare et meridiem possidebit (Liber Deuteronomii 33, 23)
beatus tu Israël quis similis tui popule qui salvaris in Domino scutum auxilii tui et gladius gloriæ tuæ negabunt te inimici tui et tu eorum colla calcabis (Liber Deuteronomii 33, 29)
Josue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiæ quia Moses posuit super eum manus suas et obœdierunt ei filii Israël feceruntque sicut præcepit Dominus Mosi (Liber Deuteronomii 34, 9)
in omnibus signis atque portentis quæ misit per eum ut faceret in terra Ægypti Pharaoni et omnibus servis ejus universæque terræ illius (Liber Deuteronomii 34, 11)
et factum est ut post mortem Mosi servi Domini loqueretur Dominus ad Josue filium Nun ministrum Mosi et diceret ei (Liber Iosue 1, 1)