Mosaico decorativo

Trouvé 8616 Résultats pour: Pó

  • quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes ad quorum plagas et mortes plurimorum (Liber Numeri 21, 6)

  • venerunt ad Mosen atque dixerunt peccavimus quia locuti sumus contra Dominum et te ora ut tollat a nobis serpentes oravit Moses pro populo (Liber Numeri 21, 7)

  • et locutus est Dominus ad eum fac serpentem et pone eum pro signo qui percussus aspexerit eum vivet (Liber Numeri 21, 8)

  • fecit ergo Moses serpentem æneum et posuit pro signo quem cum percussi aspicerent sanabantur (Liber Numeri 21, 9)

  • ex eo loco apparuit puteus super quo locutus est Dominus ad Mosen congrega populum et dabo ei aquam (Liber Numeri 21, 16)

  • qui concedere noluit ut transiret Israël per fines suos quin potius exercitu congregato egressus est obviam in desertum et venit in Jasa pugnavitque contra eum (Liber Numeri 21, 23)

  • a quo percussus est in ore gladii et possessa est terra ejus ab Arnon usque Jebboc et filios Ammon quia forti præsidio tenebantur termini Ammanitarum (Liber Numeri 21, 24)

  • væ tibi Moab peristi popule Chamos dedit filios ejus in fugam et filias in captivitatem regi Amorreorum Seon (Liber Numeri 21, 29)

  • misitque Moses qui explorarent Jazer cujus ceperunt viculos et possederunt habitatores (Liber Numeri 21, 32)

  • verteruntque se et ascenderunt per viam Basan et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai (Liber Numeri 21, 33)

  • dixitque Dominus ad Mosen ne timeas eum quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram ejus faciesque illi sicut fecisti Seon regi Amorreorum habitatori Esebon (Liber Numeri 21, 34)

  • percusserunt igitur et hunc cum filiis suis universumque populum ejus usque ad internicionem et possederunt terram illius (Liber Numeri 21, 35)


"É preciso amar, amar e nada mais". São Padre Pio de Pietrelcina