Mosaico decorativo

Trouvé 358 Résultats pour: Oro

  • cui respondit Jonadab cuba super lectulum tuum et languorem simula cumque venerit pater tuus ut visitet te dic ei veniat oro Thamar soror mea ut det mihi cibum et faciat pulmentum ut comedam de manu ejus (Liber II Samuelis 13, 5)

  • accubuit itaque Amnon et quasi ægrotare cœpit cumque venisset rex ad visitandum eum ait Amnon ad regem veniat obsecro Thamar soror mea ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas et cibum capiam de manu ejus (Liber II Samuelis 13, 6)

  • cumque obtulisset ei cibum adprehendit eam et ait veni cuba mecum soror mea (Liber II Samuelis 13, 11)

  • dixit autem ei Absalom frater suus num Amnon frater tuus concubuit tecum sed nunc soror tace frater tuus est neque adfligas cor tuum pro re hac mansit itaque Thamar contabescens in domo Absalom fratris sui (Liber II Samuelis 13, 20)

  • porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum oderat enim Absalom Amnon eo quod violasset Thamar sororem suam (Liber II Samuelis 13, 22)

  • venitque ad regem et ait ad eum ecce tondentur oves servi tui veniat oro rex cum servis suis ad servum suum (Liber II Samuelis 13, 24)

  • respondens autem Jonadab filius Samaa fratris David dixit ne æstimet dominus meus quod omnes pueri filii regis occisi sint Amnon solus mortuus est quoniam in ore Absalom erat positus ex die qua oppressit Thamar sororem ejus (Liber II Samuelis 13, 32)

  • et ait rex Sibæ tua sint omnia quæ fuerunt Mifiboseth dixitque Siba adoro inveniam gratiam coram te domine mi rex (Liber II Samuelis 16, 4)

  • Amasam vero constituit Absalom pro Joab super exercitum Amasa autem erat filius viri qui vocabatur Jethra de Hiesreli qui ingressus est ad Abigail filiam Naas sororem Sarviæ quæ fuit mater Joab (Liber II Samuelis 17, 25)

  • et ait David quid mihi et vobis filii Sarviæ cur efficimini mihi hodie in Satan ergone hodie interficietur vir in Israël an ignoro hodie me factum regem super Israël (Liber II Samuelis 19, 22)

  • salvabis me a contradictionibus populi mei custodies in caput gentium populus quem ignoro serviet mihi (Liber II Samuelis 22, 44)

  • Semma de Horodi Hajam filius Sarar Arorites (Liber II Samuelis 23, 33)


"Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta." São Padre Pio de Pietrelcina