Trouvé 358 Résultats pour: Oro
apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem optimis operimentis adornatus isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit qui autem ei sedebat videbatur arma habere aurea (Liber II Maccabaeorum 3, 25)
cumque summus sacerdos exoraret idem juvenes eisdem vestibus amicti adstantes Heliodoro dixerunt Oniæ sacerdoti gratias age nam propter eum tibi Dominus vitam donavit (Liber II Maccabaeorum 3, 33)
igitur de Heliodoro et ærarii custodia ita se res habet (Liber II Maccabaeorum 3, 40)
misit Jason facinorosus ab Hierosolymis viros peccatores portantes argenti didragmas trecentas in sacrificiis Herculis quas postulaverunt hii qui adportaverant ne in sacrificiis erogarentur quia non oporteret sed in alios sumptus eas deputari (Liber II Maccabaeorum 4, 19)
ducebantur autem cum amara necessitate in die natalis regis ad sacrificia et cum Liberi sacra celebrarentur cogebantur hedera coronati Libero circumire (Liber II Maccabaeorum 6, 7)
facinorosissimus autem Nicanor qui mille negotiantes ad Judæorum venditionem adduxerat (Liber II Maccabaeorum 8, 34)
venit ad regem Demetrium centesimo quinquagesimo anno offerens ei auream coronam et palmam super hæc et tallos qui templi esse videbantur et ipsa quidem die siluit (Liber II Maccabaeorum 14, 4)
sed his singulis oro rex cognitis et regioni et generi secundum pervulgatam omnibus humanitatem tuam prospice (Liber II Maccabaeorum 14, 9)
dabit capiti tuo augmenta gratiarum et corona inclita proteget te (Liber Proverbiorum 4, 9)
dic sapientiæ soror mea es et prudentiam voca amicam tuam (Liber Proverbiorum 7, 4)
mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus ejus quæ confusione res dignas gerit (Liber Proverbiorum 12, 4)
corona sapientium divitiæ eorum fatuitas stultorum inprudentia (Liber Proverbiorum 14, 24)