Trouvé 1192 Résultats pour: Ope
et dicitis quare non portavit filius iniquitatem patris videlicet quia filius judicium et justitiam operatus est omnia præcepta mea custodivit et fecit illa vita vivet (Prophetia Ezechielis 18, 19)
si autem impius egerit pænitentiam ab omnibus peccatis suis quæ operatus est et custodierit universa præcepta mea et fecerit judicium et justitiam vita vivet non morietur (Prophetia Ezechielis 18, 21)
omnium iniquitatum ejus quas operatus est non recordabor in justitia sua quam operatus est vivet (Prophetia Ezechielis 18, 22)
si autem averterit se justus a justitia sua et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius numquid vivet omnes justitiæ ejus quas fecerat non recordabuntur in prævaricatione qua prævaricatus est et in peccato suo quod peccavit in ipsis morietur (Prophetia Ezechielis 18, 24)
cum enim averterit se justus a justitia sua et fecerit iniquitatem morietur in eis in iniustitia quam operatus est morietur (Prophetia Ezechielis 18, 26)
et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est et fecerit judicium et justitiam ipse animam suam vivificabit (Prophetia Ezechielis 18, 27)
considerans enim et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est vita vivet et non morietur (Prophetia Ezechielis 18, 28)
viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem et super montes comederunt in te scelus operati sunt in medio tui (Prophetia Ezechielis 22, 9)
verecundiora patris discoperuerunt in te inmunditiam menstruatæ humiliaverunt in te (Prophetia Ezechielis 22, 10)
et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem et socer nurum suam polluit nefarie frater sororem suam filiam patris sui oppressit in te (Prophetia Ezechielis 22, 11)
coniuratio prophetarum in medio ejus sicut leo rugiens capiensque prædam animam devoraverunt opes et pretium acceperunt viduas ejus multiplicaverunt in medio illius (Prophetia Ezechielis 22, 25)
ipsi discoperuerunt ignominiam ejus filios et filias illius tulerunt et ipsam occiderunt gladio et factæ sunt famosæ mulieres et judicia perpetrarunt in ea (Prophetia Ezechielis 23, 10)