Mosaico decorativo

Trouvé 1192 Résultats pour: Ope

  • dormiemus in confusione nostra et operiet nos ignominia nostra quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos et patres nostri ab adulescentia nostra usque ad hanc diem et non audivimus vocem Domini Dei nostri (Liber Ieremiae 3, 25)

  • et nunc quia fecistis omnia opera hæc dicit Dominus et locutus sum ad vos mane consurgens et loquens et non audistis et vocavi vos et non respondistis (Liber Ieremiae 7, 13)

  • et non audierunt me nec inclinaverunt aurem suam sed induraverunt cervicem et pejus operati sunt quam patres eorum (Liber Ieremiae 7, 26)

  • quomodo dicitis sapientes nos sumus et lex Domini nobiscum est vere mendacium operatus est stilus mendax scribarum (Liber Ieremiae 8, 8)

  • hæc dicit Dominus exercituum contemplamini et vocate lamentatrices et veniant et ad eas quæ sapientes sunt mittite et properent (Liber Ieremiae 9, 17)

  • plantasti eos et radicem miserunt proficiunt et faciunt fructum prope es tu ori eorum et longe a renibus eorum (Liber Ieremiae 12, 2)

  • numquid avis discolor hereditas mea mihi numquid avis tincta per totum venite congregamini omnes bestiæ terræ properate ad devorandum (Liber Ieremiae 12, 9)

  • majores miserunt minores suos ad aquam venerunt ad hauriendum non invenerunt aquam reportaverunt vasa sua vacua confusi sunt et adflicti et operuerunt capita sua (Liber Ieremiae 14, 3)

  • propter terræ vastitatem quia non venit pluvia in terra confusi sunt agricolæ operuerunt capita sua (Liber Ieremiae 14, 4)

  • sed et vos pejus operati estis quam patres vestri ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali ut me non audiat (Liber Ieremiae 16, 12)

  • tui vero oculi et cor ad avaritiam et ad sanguinem innocentem fundendum et ad calumniam et ad cursum mali operis (Liber Ieremiae 22, 17)

  • et nolite ire post deos alienos ut serviatis eis adoretisque eos neque me ad iracundiam provocetis in operibus manuum vestrarum et non adfligam vos (Liber Ieremiae 25, 6)


"Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta." São Padre Pio de Pietrelcina