Trouvé 754 Résultats pour: Omnis
audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo (Evangelium secundum Matthaeum 2, 3)
tunc exiebat ad eum Hierosolyma et omnis Judæa et omnis regio circa Jordanen (Evangelium secundum Matthaeum 3, 5)
jam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor quæ non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur (Evangelium secundum Matthaeum 3, 10)
ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit judicio qui autem dixerit fratri suo racha reus erit concilio qui autem dixerit fatue reus erit gehennæ ignis (Evangelium secundum Matthaeum 5, 22)
ego autem dico vobis quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam jam mœchatus est eam in corde suo (Evangelium secundum Matthaeum 5, 28)
ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa facit eam mœchari et qui dimissam duxerit adulterat (Evangelium secundum Matthaeum 5, 32)
omnis enim qui petit accipit et qui quærit invenit et pulsanti aperietur (Evangelium secundum Matthaeum 7, 8)
sic omnis arbor bona fructus bonos facit mala autem arbor fructus malos facit (Evangelium secundum Matthaeum 7, 17)
omnis arbor quæ non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur (Evangelium secundum Matthaeum 7, 19)
non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum cælorum sed qui facit voluntatem Patris mei qui in cælis est ipse intrabit in regnum cælorum (Evangelium secundum Matthaeum 7, 21)
omnis ergo qui audit verba mea hæc et facit ea adsimilabitur viro sapienti qui ædificavit domum suam supra petram (Evangelium secundum Matthaeum 7, 24)
et omnis qui audit verba mea hæc et non facit ea similis erit viro stulto qui ædificavit domum suam supra harenam (Evangelium secundum Matthaeum 7, 26)