Trouvé 592 Résultats pour: Omnibus
et tu quæris tibi grandia noli quærere quia ecce ego adducam malum super omnem carnem ait Dominus et dabo tibi animam tuam in salutem in omnibus locis ad quæcumque perrexeris (Liber Ieremiae 45, 5)
pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philisthim et dissipabitur Tyrus et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis depopulatus est enim Dominus Palestinos reliquias insulæ Cappadociæ (Liber Ieremiae 47, 4)
quomodo victa est et ululaverunt quomodo dejecit cervicem Moab et confusus est eritque Moab in derisum et in exemplum omnibus in circuitu suo (Liber Ieremiae 48, 39)
ecce ego inducam super te terrorem ait Dominus Deus exercituum ab omnibus qui sunt in circuitu tuo et dispergemini singuli a conspectu vestro nec erit qui congreget fugientem (Liber Ieremiae 49, 5)
adnuntiate in Babylonem plurimis omnibus qui tendunt arcum consistite adversum eam per gyrum et nullus evadat reddite ei secundum opus suum juxta omnia quæ fecit facite illi quia contra Dominum erecta est adversum Sanctum Israël (Liber Ieremiae 50, 29)
BETH plorans ploravit in nocte et lacrimæ ejus in maxillis ejus non est qui consoletur eam ex omnibus caris ejus omnes amici ejus spreverunt eam et facti sunt ei inimici (Lamentationes 1, 2)
et dedit illos sub manus regum omnium qui sunt in circuitu nostro in inproperium et in desolationem et in omnibus populis quo nos dispersit Dominus (Liber Baruch 2, 4)
et vigilavit Dominus in malis et adduxit ea super nos quia justus est Dominus in omnibus operibus suis quæ mandavit nobis (Liber Baruch 2, 9)
peccavimus impie egimus inique gessimus Domine Deus noster in omnibus justitiis tuis (Liber Baruch 2, 12)
idcirco vivo ego dicit Dominus Deus nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in omnibus abominationibus tuis ego quoque confringam et non parcet oculus meus et non miserebor (Prophetia Ezechielis 5, 11)
in omnibus habitationibus vestris urbes desertæ erunt et excelsa demolientur et dissipabuntur et interibunt aræ vestræ et confringentur et cessabunt idola vestra et conterentur delubra vestra et delebuntur opera vestra (Prophetia Ezechielis 6, 6)
et extendam manum meam super eos et faciam terram desolatam et destitutam a deserto Deblatha in omnibus habitationibus eorum et scient quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 6, 14)