Trouvé 592 Résultats pour: Omnibus
statuimus ergo illis omnes fines Judææ et tres civitates Lyddam et Ramathæ quæ additæ sunt Judææ ex Samaria et omnes confines earum sequestra omnibus sacrificantibus in Hierosolymis pro his quæ ab eis rex accipiebat per singulos annos et pro fructibus terræ et pomorum (Liber I Maccabaeorum 11, 34)
et excepit eum cum honore et commendavit eum omnibus amicis suis et dedit ei munera et præcepit exercitibus suis ut obœdirent ei sicut sibi (Liber I Maccabaeorum 12, 43)
et his circumposuit columnas magnas et super columnas arma ad memoriam æternam et juxta arma naves sculptas quæ viderentur ab omnibus navigantibus mare (Liber I Maccabaeorum 13, 29)
et constituit ut omnibus annis agerentur dies hii cum lætitia (Liber I Maccabaeorum 13, 52)
et siluit terra Juda omnibus diebus Simonis et quæsivit bona genti suæ et placuit illis potestas ejus et gloria ejus omnibus diebus (Liber I Maccabaeorum 14, 4)
et cura sit illi de sanctis et ut audiatur ab omnibus et ut scribantur in nomine ejus omnes conscriptiones in regione et ut operiatur purpura et auro (Liber I Maccabaeorum 14, 43)
et suscepit Simon et placuit ut summo sacerdotio fungeretur et esset dux et princeps gentis Judæorum et sacerdotum et præesset omnibus (Liber I Maccabaeorum 14, 47)
et det vobis cor omnibus ut colatis eum et faciatis ejus voluntatem corde magno et animo volente (Liber II Maccabaeorum 1, 3)
nam cum in Persidem ducerentur patres nostri sacerdotes qui tunc Dei cultores erant acceptum ignem de altario occulte absconderunt in valle ubi erat puteus altus siccus et in eo contutati sunt eum ita ut omnibus ignotus esset locus (Liber II Maccabaeorum 1, 19)
Deus autem qui liberavit populum suum et reddidit hereditatem omnibus et regnum et sacerdotium et sanctificationem (Liber II Maccabaeorum 2, 17)
curavimus volentibus quidem legere ut esset animi oblectatio studiosis vero ut facile possint memoriæ commendare omnibus autem legentibus utilitas conferatur (Liber II Maccabaeorum 2, 26)
tu autem ab eo flagellatus nuntia omnibus magnalia Dei et potestatem et his dictis non conparuerunt (Liber II Maccabaeorum 3, 34)