Trouvé 540 Résultats pour: Omni
occasiones quærit qui vult recedere ab amico omni tempore erit exprobrabilis (Liber Proverbiorum 18, 1)
et omnia quæ desideraverunt oculi mei non negavi eis nec prohibui cor quin omni voluptate frueretur et oblectaret se in his quæ paraveram et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo (Liber Ecclesiastes 2, 10)
et dixi in corde meo justum et impium judicabit Deus et tempus omni rei tunc erit (Liber Ecclesiastes 3, 17)
et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis et fruatur parte sua et lætetur de labore suo hoc est donum Dei (Liber Ecclesiastes 5, 18)
omni negotio tempus est et oportunitas et multa hominis adflictio (Liber Ecclesiastes 8, 6)
omni tempore sint vestimenta tua candida et oleum de capite tuo non deficiat (Liber Ecclesiastes 9, 8)
perfruere vita cum uxore quam diligis cunctis diebus vitæ instabilitatis tuæ qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuæ hæc est enim pars in vita et in labore tuo quod laboras sub sole (Liber Ecclesiastes 9, 9)
et cuncta quæ fiunt adducet Deus in judicium pro omni errato sive bonum sive malum sit (Liber Ecclesiastes 12, 14)
quoniam dignos se ipsa circuit quærens et in viis ostendit se illis hilariter et in omni providentia occurrit illis (Liber Sapientiae 6, 17)
et in hoc autem ostendisti inimicis nostris quia tu es qui liberas ab omni malo (Liber Sapientiae 16, 8)
flammæ e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium nec dissolvebant illam quæ facile dissolvitur sicut glacies bonam escam in omnibus enim Domine magnificasti populum tuum et honorasti et non despexisti in omni tempore et in omni loco adsistens eis (Liber Sapientiae 19, 20)
in opere et sermone et omni patientia honora patrem tuum (Liber Ecclesiasticus 3, 9)