Mosaico decorativo

Trouvé 1451 Résultats pour: Omnes

  • væ mihi mater mea quare genuisti me virum rixæ virum discordiæ in universa terra non feneravi nec feneravit mihi quisquam omnes maledicunt mihi (Liber Ieremiae 15, 10)

  • quia oculi mei super omnes vias eorum non sunt absconditæ a facie mea et non fuit occulta iniquitas eorum ab oculis meis (Liber Ieremiae 16, 17)

  • sacrificantes in agro fortitudinem tuam et omnes thesauros tuos in direptionem dabo excelsa tua propter peccata in universis finibus tuis (Liber Ieremiae 17, 3)

  • expectatio Israël Domine omnes qui te derelinquunt confundentur recedentes in terra scribentur quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum (Liber Ieremiae 17, 13)

  • et erunt domus Hierusalem et domus regum Juda sicut locus Thofeth inmundæ omnes domus in quarum domatibus sacrificaverunt omni militiæ cæli et libaverunt libamina diis alienis (Liber Ieremiae 19, 13)

  • hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego inducam super civitatem hanc et super omnes urbes ejus universa mala quæ locutus sum adversum eam quoniam induraverunt cervicem suam ut non audirent sermones meos (Liber Ieremiae 19, 15)

  • quia hæc dicit Dominus ecce ego dabo te in pavorem te et omnes amicos tuos et corruent gladio inimicorum suorum et oculi tui videbunt et omnem Judam dabo in manu regis Babylonis et traducet eos in Babylonem et percutiet eos gladio (Liber Ieremiae 20, 4)

  • tu autem Phassur et omnes habitatores domus tuæ ibitis in captivitatem et in Babylonem venies et ibi morieris ibique sepelieris tu et omnes amici tui quibus prophetasti mendacium (Liber Ieremiae 20, 6)

  • seduxisti me Domine et seductus sum fortior me fuisti et invaluisti factus sum in derisum tota die omnes subsannant me (Liber Ieremiae 20, 7)

  • ascende Libanum et clama et in Basan da vocem tuam et clama ad transeuntes quia contriti sunt omnes amatores tui (Liber Ieremiae 22, 20)

  • omnes pastores tuos pascet ventus et amatores tui in captivitatem ibunt et tunc confunderis et erubesces ab omni malitia tua (Liber Ieremiae 22, 22)

  • et in prophetis Hierusalem vidi similitudinem adulterium et iter mendacii et confortaverunt manus pessimorum ut non converteretur unusquisque a malitia sua facti sunt mihi omnes Sodoma et habitatores ejus quasi Gomorra (Liber Ieremiae 23, 14)


"Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos". São Padre Pio de Pietrelcina