Trouvé 1451 Résultats pour: Omnes
leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi filii tui de longe venient et filiæ tuæ in latere sugent (Liber Isaiae 60, 4)
inundatio camelorum operiet te dromedariæ Madian et Efa omnes de Saba venient aurum et tus deferentes et laudem Domino adnuntiantes (Liber Isaiae 60, 6)
et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi et vocabunt te civitatem Domini Sion Sancti Israël (Liber Isaiae 60, 14)
populus autem tuus omnes justi in perpetuum hereditabunt terram germen plantationis meæ opus manus meæ ad glorificandum (Liber Isaiae 60, 21)
ut prædicarem annum placabilem Domini et diem ultionis Deo nostro ut consolarer omnes lugentes (Liber Isaiae 61, 2)
et scietur in gentibus semen eorum et germen eorum in medio populorum omnes qui viderint eos cognoscent eos quia isti sunt semen cui benedixit Dominus (Liber Isaiae 61, 9)
et facti sumus ut inmundus omnes nos quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ et cecidimus quasi folium universi et iniquitates nostræ quasi ventus abstulerunt nos (Liber Isaiae 64, 6)
et nunc Domine pater noster es tu nos vero lutum et fictor noster et opera manuum tuarum omnes nos (Liber Isaiae 64, 8)
ne irascaris Domine satis et ne ultra memineris iniquitatis ecce respice populus tuus omnes nos (Liber Isaiae 64, 9)
numerabo vos in gladio et omnes in cæde corruetis pro eo quod vocavi et non respondistis locutus sum et non audistis et faciebatis malum in oculis meis et quæ nolui elegistis (Liber Isaiae 65, 12)
lætamini cum Hierusalem et exultate in ea omnes qui diligitis eam gaudete cum ea gaudio universi qui lugetis super eam (Liber Isaiae 66, 10)
et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino in equis et in quadrigis et in lecticis et in mulis et in carrucis ad montem sanctum meum Hierusalem dicit Dominus quomodo si inferant filii Israël munus in vase mundo in domum Domini (Liber Isaiae 66, 20)