Trouvé 1451 Résultats pour: Omnes
nunc ergo mitte virum cui credis et eat et videat exterminium omne quod fecit nobis et regionibus regis et puniit omnes amicos ejus et adiutores eorum (Liber I Maccabaeorum 7, 7)
et convenerunt ad eum omnes qui perturbabant populum suum et obtinuerunt terram Juda et fecerunt plagam magnam in Israël (Liber I Maccabaeorum 7, 22)
et exiit in omnes fines Judæ in circuitu et fecit vindictam in viros desertores et cessaverunt ultra exire in regionem (Liber I Maccabaeorum 7, 24)
et exierunt de omnibus castellis Judæ in circuitu et ventilabant eos cornibus et convertebantur iterum ad eos et ceciderunt omnes gladio et non est relictus ex eis nec unus (Liber I Maccabaeorum 7, 46)
et committunt uni homini magistratum suum per singulos annos dominari universæ terræ suæ et omnes obœdiunt uni et non est invidia neque zelus inter eos (Liber I Maccabaeorum 8, 16)
et movit exercitus de castris et steterunt illis obviam et divisi sunt equites in duas partes et fundibalarii et sagittarii præibant exercitum et primi certaminis omnes potentes (Liber I Maccabaeorum 9, 11)
et vidit Judas quia firmior est pars exercitus Bacchidis in dextris et convenerunt cum ipso omnes constantes corde (Liber I Maccabaeorum 9, 14)
et factum est post obitum Judæ emerserunt iniqui in omnibus finibus Israël et exorti sunt omnes qui operabantur iniquitatem (Liber I Maccabaeorum 9, 23)
et congregati sunt omnes amici Judæ et dixerunt Jonathæ (Liber I Maccabaeorum 9, 28)
et cognovit Jonathas et Simon frater ejus et omnes qui cum eo erant et fugerunt in desertum Thecuæ et consederunt ad aquam lacus Asphar (Liber I Maccabaeorum 9, 33)
et cogitaverunt omnes iniqui dicentes ecce Jonathas et qui cum eo sunt in silentio habitant confidentes nunc ergo adducamus Bacchidem et conprehendet eos omnes in una nocte (Liber I Maccabaeorum 9, 58)
et nunc absolvo vos et omnes Judæos a tributis et pretia salis indulgeo et coronas remitto et tertias seminis (Liber I Maccabaeorum 10, 29)