Mosaico decorativo

Trouvé 1451 Résultats pour: Omnes

  • nunc igitur omnes prophetas Baal et universos servos ejus et cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me nullus sit qui non veniat sacrificium enim grande est mihi Baal quicumque defuerit non vivet porro Hieu faciebat hoc insidiose ut disperderet cultores Baal (Liber II Regum 10, 19)

  • duæ vero partes e vobis omnes egredientes sabbato custodiant excubias domus Domini circum regem (Liber II Regum 11, 7)

  • tunc percussit Manahem Thapsam et omnes qui erant in ea et terminos ejus de Thersa noluerant enim aperire ei et interfecit omnes prægnantes ejus et scidit eas (Liber II Regum 15, 16)

  • ipse percussit Philistheos usque Gazam et omnes terminos eorum a turre custodum usque ad civitatem muratam (Liber II Regum 18, 8)

  • ego succidi et bibi aquas alienas et siccavi vestigiis pedum meorum omnes aquas clausas (Liber II Regum 19, 24)

  • percussit autem populus terræ omnes qui coniuraverant contra regem Amon et constituerunt sibi regem Josiam filium ejus pro eo (Liber II Regum 21, 24)

  • fecitque quod placitum erat coram Domino et ambulavit per omnes vias David patris sui non declinavit ad dextram sive ad sinistram (Liber II Regum 22, 2)

  • et renuntiaverunt regi quod dixerat qui misit et congregati sunt ad eum omnes senes Juda et Hierusalem (Liber II Regum 23, 1)

  • ascenditque rex templum Domini et omnes viri Juda universique qui habitant in Hierusalem cum eo sacerdotes et prophetæ et omnis populus a parvo usque ad magnum legitque cunctis audientibus omnia verba libri fœderis qui inventus est in domo Domini (Liber II Regum 23, 2)

  • congregavitque omnes sacerdotes de civitatibus Juda et contaminavit excelsa ubi sacrificabant sacerdotes de Gabaa usque Bersabee et destruxit aras portarum in introitu ostii Josue principis civitatis quod erat ad sinistram portæ civitatis (Liber II Regum 23, 8)

  • et protulit inde omnes thesauros domus Domini et thesauros domus regiæ et concidit universa vasa aurea quæ fecerat Salomon rex Israël in templo Domini juxta verbum Domini (Liber II Regum 24, 13)

  • et transtulit omnem Hierusalem et universos principes et omnes fortes exercitus decem milia in captivitatem et omnem artificem et clusorem nihilque relictum est exceptis pauperibus populi terræ (Liber II Regum 24, 14)


"Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!" São Padre Pio de Pietrelcina