Trouvé 1451 Résultats pour: Omnes
non facies similiter Domino Deo tuo omnes enim abominationes quas aversatur Dominus fecerunt diis suis offerentes filios et filias et conburentes igne (Liber Deuteronomii 12, 31)
omnes aves mundas comedite (Liber Deuteronomii 14, 11)
cum ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi et possederis eam habitaverisque in illa et dixeris constituam super me regem sicut habent omnes per circuitum nationes (Liber Deuteronomii 17, 14)
non habebunt sacerdotes et Levitæ et omnes qui de eadem tribu sunt partem et hereditatem cum reliquo Israël quia sacrificia Domini et oblationes ejus comedent (Liber Deuteronomii 18, 1)
ministrabit in nomine Dei sui sicut omnes fratres ejus Levitæ qui stabunt eo tempore coram Domino (Liber Deuteronomii 18, 7)
et pronuntiabunt Levitæ dicentque ad omnes viros Israël excelsa voce (Liber Deuteronomii 27, 14)
videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te et timebunt te (Liber Deuteronomii 28, 10)
quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui ut custodias et facias omnia mandata ejus et cærimonias quas ego præcipio tibi hodie venient super te omnes maledictiones istæ et adprehendent te (Liber Deuteronomii 28, 15)
fructus terræ tuæ et omnes labores tuos comedat populus quem ignoras et sis semper calumniam sustinens et oppressus cunctis diebus (Liber Deuteronomii 28, 33)
omnes arbores tuas et fruges terræ tuæ robigo consumet (Liber Deuteronomii 28, 42)
et venient super te omnes maledictiones istæ et persequentes adprehendent te donec intereas quia non audisti vocem Domini Dei tui nec servasti mandata ejus et cærimonias quas præcepit tibi (Liber Deuteronomii 28, 45)
ne det eis de carnibus filiorum suorum quas comedet eo quod nihil habeat aliud in obsidione et penuria qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas tuas (Liber Deuteronomii 28, 55)