Trouvé 201 Résultats pour: Oculos

  • at ille reversus deambulavit in domo semel huc et illuc et ascendit et incubuit super eum et oscitavit puer septies aperuitque oculos (Liber II Regum 4, 35)

  • cumque orasset Heliseus ait Domine aperi oculos hujus ut videat et aperuit Dominus oculos pueri et vidit et ecce mons plenus equorum et curruum igneorum in circuitu Helisei (Liber II Regum 6, 17)

  • cumque ingressi fuissent in Samaria dixit Heliseus Domine aperi oculos istorum ut videant aperuitque Dominus oculos eorum et viderunt esse se in medio Samariæ (Liber II Regum 6, 20)

  • venit Hieu Hiezraël porro Hiezabel introitu ejus audito depinxit oculos suos stibio et ornavit caput suum et respexit per fenestram (Liber II Regum 9, 30)

  • inclina aurem tuam et audi aperi Domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib qui misit ut exprobraret nobis Deum viventem (Liber II Regum 19, 16)

  • cui exprobrasti et quem blasphemasti contra quem exaltasti vocem et elevasti in excelsum oculos tuos contra Sanctum Israël (Liber II Regum 19, 22)

  • filios autem Sedeciæ occidit coram eo et oculos ejus effodit vinxitque eum catenis et adduxit in Babylonem (Liber II Regum 25, 7)

  • levansque David oculos suos vidit angelum Domini stantem inter terram et cælum et evaginatum gladium in manu ejus et versum contra Hierusalem et ceciderunt tam ipse quam majores natu vestiti ciliciis et proni in terram (Liber I Paralipomenon 21, 16)

  • ut aperias oculos tuos super domum istam diebus et noctibus super locum in quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum (Liber II Paralipomenon 6, 20)

  • Deus noster ergo non judicabis eos in nobis quidem non tanta est fortitudo ut possimus huic multitudini resistere quæ inruit super nos sed cum ignoremus quid agere debeamus hoc solum habemus residui ut oculos nostros dirigamus ad te (Liber II Paralipomenon 20, 12)

  • et nunc quasi parum et ad momentum facta est deprecatio nostra apud Dominum Deum nostrum ut dimitterentur nobis reliquiæ et daretur paxillus in loco sancto ejus et inluminaret oculos nostros Deus noster et daret nobis vitam modicam in servitute nostra (Liber Esdrae 9, 8)

  • ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora insiderent super oculos ejus fieretque cæcus (Liber Thobis 2, 11)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina