Trouvé 12904 Résultats pour: No
beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima in his secunda mors non habet potestatem sed erunt sacerdotes Dei et Christi et regnabunt cum illo mille annis (Apocalypsis Ioannis 20, 6)
et pseudoprophetes et cruciabuntur die ac nocte in sæcula sæculorum (Apocalypsis Ioannis 20, 10)
et vidi thronum magnum candidum et sedentem super eum a cujus aspectu fugit terra et cælum et locus non est inventus ab eis (Apocalypsis Ioannis 20, 11)
et vidi mortuos magnos et pusillos stantes in conspectu throni et libri aperti sunt et alius liber apertus est qui est vitæ et judicati sunt mortui ex his quæ scripta erant in libris secundum opera ipsorum (Apocalypsis Ioannis 20, 12)
et qui non est inventus in libro vitæ scriptus missus est in stagnum ignis (Apocalypsis Ioannis 20, 15)
et vidi cælum novum et terram novam primum enim cælum et prima terra abiit et mare jam non est (Apocalypsis Ioannis 21, 1)
et civitatem sanctam Hierusalem novam vidi descendentem de cælo a Deo paratam sicut sponsam ornatam viro suo (Apocalypsis Ioannis 21, 2)
et audivi vocem magnam de throno dicentem ecce tabernaculum Dei cum hominibus et habitabit cum eis et ipsi populus ejus erunt et ipse Deus cum eis erit eorum Deus (Apocalypsis Ioannis 21, 3)
et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum et mors ultra non erit neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra quæ prima abierunt (Apocalypsis Ioannis 21, 4)
et dixit qui sedebat in throno ecce nova facio omnia et dicit scribe quia hæc verba fidelissima sunt et vera (Apocalypsis Ioannis 21, 5)
timidis autem et incredulis et execratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idolatris et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure quod est mors secunda (Apocalypsis Ioannis 21, 8)
et venit unus de septem angelis habentibus fialas plenas septem plagis novissimis et locutus est mecum dicens veni ostendam tibi sponsam uxorem agni (Apocalypsis Ioannis 21, 9)