Trouvé 12904 Résultats pour: No
quod a filo subteminis usque ad corrigiam caligæ non accipiam ex omnibus quæ tua sunt ne dicas ego ditavi Abram (Liber Genesis 14, 23)
his itaque transactis factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens noli timere Abram ego protector tuus sum et merces tua magna nimis (Liber Genesis 15, 1)
addiditque Abram mihi autem non dedisti semen et ecce vernaculus meus heres meus erit (Liber Genesis 15, 3)
statimque sermo Domini factus est ad eum dicens non erit hic heres tuus sed qui egredietur de utero tuo ipsum habebis heredem (Liber Genesis 15, 4)
credidit Domino et reputatum est ei ad justitiam (Liber Genesis 15, 6)
respondens Dominus sume inquit mihi vaccam triennem et capram trimam et arietem annorum trium turturem quoque et columbam (Liber Genesis 15, 9)
qui tollens universa hæc divisit per medium et utrasque partes contra se altrinsecus posuit aves autem non divisit (Liber Genesis 15, 10)
dictumque est ad eum scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua et subicient eos servituti et adfligent quadringentis annis (Liber Genesis 15, 13)
igitur Sarai uxor Abram non genuerat liberos sed habens ancillam ægyptiam nomine Agar (Liber Genesis 16, 1)
tulit Agar Ægyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare cœperant in terra Chanaan et dedit eam viro suo uxorem (Liber Genesis 16, 3)
et rursum multiplicans inquit multiplicabo semen tuum et non numerabitur præ multitudine (Liber Genesis 16, 10)
ac deinceps ecce ait concepisti et paries filium vocabisque nomen ejus Ismaël eo quod audierit Dominus adflictionem tuam (Liber Genesis 16, 11)