Trouvé 528 Résultats pour: Mur
ecce mysterium vobis dico omnes quidem resurgemus sed non omnes inmutabimur (Epistula I ad Corinthios 15, 51)
in momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur (Epistula I ad Corinthios 15, 52)
qui consolatur nos in omni tribulatione nostra ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt per exhortationem qua exhortamur et ipsi a Deo (Epistula II ad Corinthios 1, 4)
sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute sive exhortamur pro vestra exhortatione quæ operatur in tolerantia earundem passionum quas et nos patimur (Epistula II ad Corinthios 1, 6)
non quia dominamur fidei vestræ sed adiutores sumus gaudii vestri nam fide stetistis (Epistula II ad Corinthios 1, 24)
ut non circumveniamur a Satana non enim ignoramus cogitationes ejus (Epistula II ad Corinthios 2, 11)
non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei sed ex sinceritate sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur (Epistula II ad Corinthios 2, 17)
habentes igitur talem spem multa fiducia utimur (Epistula II ad Corinthios 3, 12)
nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu (Epistula II ad Corinthios 3, 18)
in omnibus tribulationem patimur sed non angustiamur aporiamur sed non destituimur (Epistula II ad Corinthios 4, 8)
persecutionem patimur sed non derelinquimur deicimur sed non perimus (Epistula II ad Corinthios 4, 9)
semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Jesum ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali (Epistula II ad Corinthios 4, 11)