Mosaico decorativo

Trouvé 528 Résultats pour: Mur

  • et portam Fontis ædificavit Sellum filius Choloozai princeps pagi Maspha ipse ædificavit eam et texit et statuit valvas ejus et seras et vectes et muros piscinæ Siloæ in hortum regis et usque ad gradus qui descendunt de civitate David (Liber Nehemiae 3, 15)

  • post eum ædificaverunt Thecueni mensuram secundam e regione a turre magna et eminenti usque ad murum templi (Liber Nehemiae 3, 27)

  • factum est autem cum audisset Sanaballat quod ædificaremus murum iratus est valde et motus nimis subsannavit Judæos (Liber Nehemiae 4, 1)

  • sed et Tobias Ammanites proximus ejus ait ædificent si ascenderit vulpis transiliet murum eorum lapideum (Liber Nehemiae 4, 3)

  • itaque ædificavimus murum et coniunximus totum usque ad partem dimidiam et provocatum est cor populi ad operandum (Liber Nehemiae 4, 6)

  • factum est autem cum audisset Sanaballat et Tobias et Arabes et Ammanitæ et Azotii quod obducta esset cicatrix muri Hierusalem et quod cœpissent interrupta concludi irati sunt nimis (Liber Nehemiae 4, 7)

  • et oravimus Deum nostrum et posuimus custodes super murum die et nocte contra eos (Liber Nehemiae 4, 9)

  • dixit autem Judas debilitata est fortitudo portantis et humus nimia est et nos non poterimus ædificare murum (Liber Nehemiae 4, 10)

  • statui in loco post murum per circuitum populum in ordine cum gladiis suis et lanceis et arcis (Liber Nehemiae 4, 13)

  • factum est autem cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis dissipavit Deus consilium eorum et reversi sumus omnes ad muros unusquisque ad opus suum (Liber Nehemiae 4, 15)

  • ædificantium in muro et portantium onera et inponentium una manu sua faciebat opus et altera tenebat gladium (Liber Nehemiae 4, 17)

  • et dixi ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi opus grande est et latum et nos separati sumus in muro procul alter ab altero (Liber Nehemiae 4, 19)


"Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações." São Padre Pio de Pietrelcina