Trouvé 771 Résultats pour: Moses Iosue Et Aaron Sacerdotem Et Sacrificium
ecce autem quidam inmundi super animam hominis qui non poterant facere pascha in die illo accedentes ad Mosen et Aaron (Liber Numeri 9, 6)
quibus respondit Moses state ut consulam quid præcipiat Dominus de vobis (Liber Numeri 9, 8)
si quis autem et mundus est et in itinere non fuit et tamen non fecit phase exterminabitur anima illa de populis suis quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo peccatum suum ipse portabit (Liber Numeri 9, 13)
filii Aaron sacerdotes clangent tubis eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris (Liber Numeri 10, 8)
dixitque Moses Hobab filio Rahuhel Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israheli (Liber Numeri 10, 29)
cumque elevaretur arca dicebat Moses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua (Liber Numeri 10, 35)
cumque clamasset populus ad Mosen oravit Moses Dominum et absortus est ignis (Liber Numeri 11, 2)
audivit ergo Moses flentem populum per familias singulos per ostia tentorii sui iratusque est furor Domini valde sed et Mosi intoleranda res visa est (Liber Numeri 11, 10)
et ait Moses sescenta milia peditum hujus populi sunt et tu dicis dabo eis esum carnium mense integro (Liber Numeri 11, 21)
venit igitur Moses et narravit populo verba Domini congregans septuaginta viros de senibus Israël quos stare fecit circa tabernaculum (Liber Numeri 11, 24)
statim Josue filius Nun minister Mosi et electus e pluribus ait domine mi Moses prohibe eos (Liber Numeri 11, 28)
reversusque est Moses et majores natu Israël in castra (Liber Numeri 11, 30)