Trouvé 771 Résultats pour: Moses Iosue Et Aaron Sacerdotem Et Sacrificium
locutusque est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios ejus qui residui erant tollite sacrificium quod remansit de oblatione Domini et comedite illud absque fermento juxta altare quia sanctum sanctorum est (Liber Leviticus 10, 12)
inter hæc hircum qui oblatus fuerat pro peccato cum quæreret Moses exustum repperit iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron qui remanserant ait (Liber Leviticus 10, 16)
respondit Aaron oblata est hodie victima pro peccato et holocaustum coram Domino mihi autem accidit quod vides quomodo potui comedere eam aut placere Domino in cærimoniis mente lugubri (Liber Leviticus 10, 19)
quod cum audisset Moses recepit satisfactionem (Liber Leviticus 10, 20)
locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens (Liber Leviticus 11, 1)
locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens (Liber Leviticus 13, 1)
homo in cujus carne et cute ortus fuerit diversus color sive pustula aut quasi lucens quippiam id est plaga lepræ adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum ejus (Liber Leviticus 13, 2)
plaga lepræ si fuerit in homine adducetur ad sacerdotem (Liber Leviticus 13, 9)
et in loco ulceris cicatrix apparuerit alba sive subrufa adducetur homo ad sacerdotem (Liber Leviticus 13, 19)
hic est ritus leprosi quando mundandus est adducetur ad sacerdotem (Liber Leviticus 14, 2)
die octavo adsumet duos agnos inmaculatos et ovem anniculam absque macula et tres decimas similæ in sacrificium quæ conspersa sit oleo et seorsum olei sextarium (Liber Leviticus 14, 10)
immolabit agnum ubi immolari solet hostia pro peccato et holocaustum id est in loco sancto sicut enim pro peccato ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia sancta sanctorum est (Liber Leviticus 14, 13)