Trouvé 771 Résultats pour: Moses Iosue Et Aaron Sacerdotem Et Sacrificium
de hyacintho vero et purpura vermiculo ac bysso fecit vestes quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis sicut præcepit Dominus Mosi (Liber Exodus 39, 1)
fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus (Liber Exodus 39, 25)
vestes quoque quibus sacerdotes utuntur in sanctuario Aaron scilicet et filii ejus (Liber Exodus 39, 41)
quæ postquam Moses cuncta vidit expleta benedixit eis (Liber Exodus 39, 43)
adplicabisque Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii et lotos aqua (Liber Exodus 40, 12)
fecitque Moses omnia quæ præceperat Dominus (Liber Exodus 40, 14)
erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnas (Liber Exodus 40, 16)
laveruntque Moses et Aaron ac filii ejus manus suas et pedes (Liber Exodus 40, 29)
nec poterat Moses ingredi tectum fœderis nube operiente omnia et majestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat (Liber Exodus 40, 33)
immolabitque vitulum coram Domino et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem ejus fundentes super altaris circuitum quod est ante ostium tabernaculi (Liber Leviticus 1, 5)
immolabitque ad latus altaris quod respicit ad aquilonem coram Domino sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum (Liber Leviticus 1, 11)
ac deferet ad filios Aaron sacerdotes quorum unus tollet pugillum plenum similæ et olei ac totum tus et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino (Liber Leviticus 2, 2)