Trouvé 1369 Résultats pour: Moses Et Terram
propter hoc maledictio vorabit terram et peccabunt habitatores ejus ideoque insanient cultores ejus et relinquentur homines pauci (Liber Isaiae 24, 6)
et erit in die illa visitabit Dominus super militiam cæli in excelso et super reges terræ qui sunt super terram (Liber Isaiae 24, 21)
et munimenta sublimium murorum tuorum concident et humiliabuntur et detrahentur in terram usque ad pulverem (Liber Isaiae 25, 12)
quia incurvabit habitantes in excelso civitatem sublimem humiliabit humiliabit eam usque ad terram detrahet eam usque ad pulverem (Liber Isaiae 26, 5)
vivent mortui tui interfecti mei resurgent expergiscimini et laudate qui habitatis in pulvere quia ros lucis ros tuus et terram gigantum detrahes in ruinam (Liber Isaiae 26, 19)
ecce validus et fortis Domini sicut impetus grandinis turbo confringens sicut impetus aquarum multarum inundantium et emissarum super terram spatiosam (Liber Isaiae 28, 2)
et nunc nolite inludere ne forte constringantur vincula vestra consummationem enim et adbreviationem audivi a Domino Deo exercituum super universam terram (Liber Isaiae 28, 22)
et tauri tui et pulli asinorum qui operantur terram commixtum migma comedent sic in area ut ventilatum est (Liber Isaiae 30, 24)
regem in decore suo videbunt oculi ejus cernent terram de longe (Liber Isaiae 33, 17)
et nunc numquid sine Domino ascendi ad terram istam ut disperderem eam Dominus dixit ad me ascende super terram istam et disperde eam (Liber Isaiae 36, 10)
donec veniam et tollam vos ad terram quæ est ut terra vestra terram frumenti et vini terram panum et vinearum (Liber Isaiae 36, 17)
ne conturbet vos Ezechias dicens Dominus liberabit nos numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu regis Assyriorum (Liber Isaiae 36, 18)