Mosaico decorativo

Trouvé 1369 Résultats pour: Moses Et Terram

  • cumque transieritis Jordanem in terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi eriges ingentes lapides et calce levigabis eos (Liber Deuteronomii 27, 2)

  • ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus Jordane transmisso ut intrœas terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi terram lacte et melle manantem sicut juravit patribus tuis (Liber Deuteronomii 27, 3)

  • dixeruntque Moses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israhelem adtende et audi Israël hodie factus es populus Domini Dei tui (Liber Deuteronomii 27, 9)

  • præcepitque Moses populo in die illo dicens (Liber Deuteronomii 27, 11)

  • sementem multam jacies in terram et modicum congregabis quia lucustæ omnia devorabunt (Liber Deuteronomii 28, 38)

  • tenera mulier et delicata quæ super terram ingredi non valebat nec pedis vestigium figere propter mollitiem et teneritudinem nimiam invidebit viro suo qui cubat in sinu ejus super filii et filiæ carnibus (Liber Deuteronomii 28, 56)

  • vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eos vos vidistis universa quæ fecit Dominus coram vobis in terra Ægypti Pharaoni et omnibus servis ejus universæque terræ illius (Liber Deuteronomii 29, 2)

  • et tulimus terram eorum ac tradidimus possidendam Ruben et Gad et dimidiæ tribui Manasse (Liber Deuteronomii 29, 8)

  • idcirco iratus est furor Domini contra terram istam ut induceret super eam omnia maledicta quæ in hoc volumine scripta sunt (Liber Deuteronomii 29, 27)

  • et ejecit eos de terra sua in ira et furore et indignatione maxima projecitque in terram alienam sicut hodie conprobatur (Liber Deuteronomii 29, 28)

  • et adsumet atque introducet in terram quam possederunt patres tui et obtinebis eam et benedicens tibi majoris numeri esse te faciet quam fuerunt patres tui (Liber Deuteronomii 30, 5)

  • testes invoco hodie cælum et terram quod proposuerim vobis vitam et mortem bonum et malum benedictionem et maledictionem elige ergo vitam ut et tu vivas et semen tuum (Liber Deuteronomii 30, 19)


"Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes." São Padre Pio de Pietrelcina