Trouvé 5144 Résultats pour: Mors Autem Saul
suscipiens mansuetos Dominus humilians autem peccatores usque ad terram (Liber Psalmorum 146, 6)
ut viderunt autem exercitum venientem sibi obviam dixerunt Judæ quomodo poterimus pauci pugnare ad multitudinem tantam tam fortem et nos fatigati sumus jejunio hodie (Liber I Maccabaeorum 3, 17)
et ipse Dominus conteret eos ante faciem nostram vos autem ne timueritis eos (Liber I Maccabaeorum 3, 22)
ut cessavit autem loquens insiluit in eos subito et contritus est Seron et exercitus ejus in conspectu ipsius (Liber I Maccabaeorum 3, 23)
et persequebatur eum in descensu Bethoron usque in campum et ceciderunt ex eis octingenti viri reliqui autem fugerunt in terram Philisthim (Liber I Maccabaeorum 3, 24)
ut audivit autem Antiochus sermones istos iratus est animo et misit et congregavit exercitum universi regni sui castra fortia valde (Liber I Maccabaeorum 3, 27)
sicut autem fuerit voluntas in cælo sic fiat (Liber I Maccabaeorum 3, 60)
novissimi autem ceciderunt gladio et persecuti sunt eos usque Gesoron et usque in campos Idumeæ et Azoti et Jamniæ et ceciderunt ex illis ad tria milia virorum (Liber I Maccabaeorum 4, 15)
quicumque autem alienigenarum evaserunt venerunt et nuntiaverunt Lysiæ universa quæ acciderant (Liber I Maccabaeorum 4, 26)
et viderunt exercitum fortem et oravit et dixit benedictus es salvator Israël qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David et tradidisti castra alienigenarum in manus Jonathæ filii Saul et armigeri ejus (Liber I Maccabaeorum 4, 30)
videns autem Lysias suorum fugam et Judæorum audaciam et quod parati sunt aut vivere aut mori fortiter abiit Antiochiam et elegit milites ut multiplicatus rursus veniret in Judæam (Liber I Maccabaeorum 4, 35)
dixit autem Judas et fratres ejus ecce contriti sunt inimici nostri ascendamus nunc mundare sancta et renovare (Liber I Maccabaeorum 4, 36)