Trouvé 5144 Résultats pour: Mors Autem Saul
sumite igitur vobis septem tauros et septem arietes et ite ad servum meum Job et offerte holocaustum pro vobis Job autem servus meus orabit pro vobis faciem ejus suscipiam ut non vobis inputetur stultitia neque enim locuti estis ad me recta sicut servus meus Job (Liber Iob 42, 8)
venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universæ sorores suæ et cuncti qui noverant eum prius et comederunt cum eo panem in domo ejus et moverunt super eum caput et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum et dederunt ei unusquisque ovem unam et inaurem auream unam (Liber Iob 42, 11)
Dominus autem benedixit novissimis Job magis quam principio ejus et facta sunt ei quattuordecim milia ovium et sex milia camelorum et mille juga boum et mille asinæ (Liber Iob 42, 12)
non sunt autem inventæ mulieres speciosæ sicut filiæ Job in universa terra deditque eis pater suus hereditatem inter fratres earum (Liber Iob 42, 15)
vixit autem Job post hæc centum quadraginta annis et vidit filios suos et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem et mortuus est senex et plenus dierum (Liber Iob 42, 16)
ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus prædicans præceptum ejus (Liber Psalmorum 2, 6)
tu autem Domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum (Liber Psalmorum 3, 4)
ego autem in multitudine misericordiæ tuæ introibo in domum tuam adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo (Liber Psalmorum 5, 8)
quoniam non est in morte qui memor sit tui in inferno autem quis confitebitur tibi (Liber Psalmorum 6, 6)
quoniam quæ perfecisti destruxerunt justus autem quid fecit (Liber Psalmorum 10, 4)
Dominus interrogat justum et impium qui autem diligit iniquitatem odit animam suam (Liber Psalmorum 10, 6)
ego autem in misericordia tua speravi exultabit cor meum in salutari tuo cantabo Domino qui bona tribuit mihi et psallam nomini Domini altissimi (Liber Psalmorum 12, 6)