Trouvé 1170 Résultats pour: Mihi
ostendit mihi Dominus et ecce duo calathi pleni ficis positi ante templum Domini postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Jechoniam filium Joachim regem Juda et principes ejus et fabrum et inclusorem de Hierusalem et adduxit eos in Babylonem (Liber Ieremiae 24, 1)
et dabo eis cor ut sciant me quia ego sum Dominus et erunt mihi in populum et ego ero eis in Deum quia revertentur ad me in toto corde suo (Liber Ieremiae 24, 7)
ego autem ecce in manibus vestris sum facite mihi ut bonum et rectum est in oculis vestris (Liber Ieremiae 26, 14)
et erit dux ejus ex eo et princeps de medio ejus producetur et adplicabo eum et accedet ad me quis enim iste est qui adplicet cor suum ut adpropinquet mihi ait Dominus (Liber Ieremiae 30, 21)
et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum (Liber Ieremiae 30, 22)
in tempore illo dicit Dominus ero Deus universis cognationibus Israël et ipsi erunt mihi in populum (Liber Ieremiae 31, 1)
longe Dominus apparuit mihi et in caritate perpetua dilexi te ideo adtraxi te miserans (Liber Ieremiae 31, 3)
postquam enim convertisti me egi pænitentiam et postquam ostendisti mihi percussi femur meum confusus sum et erubui quoniam sustinui obprobrium adulescentiæ meæ (Liber Ieremiae 31, 19)
si filius honorabilis mihi Ephraim si puer delicatus quia ex quo locutus sum de eo adhuc recordabor ejus idcirco conturbata sunt viscera mea super eum miserans miserebor ejus ait Dominus (Liber Ieremiae 31, 20)
ideo quasi de somno suscitatus sum et vidi et somnus meus dulcis mihi (Liber Ieremiae 31, 26)
sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israël post dies illos dicit Dominus dabo legem meam in visceribus eorum et in corde eorum scribam eam et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum (Liber Ieremiae 31, 33)
et tu dicis mihi Domine Deus eme agrum argento et adhibe testes cum urbs data sit in manu Chaldeorum (Liber Ieremiae 32, 25)