Trouvé 961 Résultats pour: Mer
mercennarius et qui non est pastor cujus non sunt oves propriæ videt lupum venientem et dimittit oves et fugit et lupus rapit et dispergit oves (Evangelium secundum Ioannem 10, 12)
mercennarius autem fugit quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus (Evangelium secundum Ioannem 10, 13)
noli timere filia Sion ecce rex tuus venit sedens super pullum asinæ (Evangelium secundum Ioannem 12, 15)
quia connumeratus erat in nobis et sortitus est sortem ministerii hujus (Actus Apostolorum 1, 17)
et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis et suspensus crepuit medius et diffusa sunt omnia viscera ejus (Actus Apostolorum 1, 18)
et dederunt sortes eis et cecidit sors super Matthiam et adnumeratus est cum undecim apostolis (Actus Apostolorum 1, 26)
multi autem eorum qui audierant verbum crediderunt et factus est numerus virorum quinque milia (Actus Apostolorum 4, 4)
ante hos enim dies extitit Theodas dicens esse se aliquem cui consensit virorum numerus circiter quadringentorum qui occisus est et omnes quicumque credebant ei dissipati sunt et redactus est ad nihilum (Actus Apostolorum 5, 36)
in diebus autem illis crescente numero discipulorum factus est murmur Græcorum adversus Hebræos eo quod dispicerentur in ministerio cotidiano viduæ eorum (Actus Apostolorum 6, 1)
et verbum Dei crescebat et multiplicabatur numerus discipulorum in Hierusalem valde multa etiam turba sacerdotum obœdiebat fidei (Actus Apostolorum 6, 7)
angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens surge et vade contra meridianum ad viam quæ descendit ab Hierusalem in Gazam hæc est deserta (Actus Apostolorum 8, 26)
et erat manus Domini cum eis multusque numerus credentium conversus est ad Dominum (Actus Apostolorum 11, 21)