Trouvé 848 Résultats pour: Mei
ne forte saturatus inliciar ad negandum et dicam quis est Dominus et egestate conpulsus furer et pejerem nomen Dei mei (Liber Proverbiorum 30, 9)
quid dilecte mi quid dilecte uteri mei quid dilecte votorum meorum (Liber Proverbiorum 31, 2)
et omnia quæ desideraverunt oculi mei non negavi eis nec prohibui cor quin omni voluptate frueretur et oblectaret se in his quæ paraveram et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo (Liber Ecclesiastes 2, 10)
quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit et dominabitur in laboribus meis quibus desudavi et sollicitus fui et est quicquam tam vanum (Liber Ecclesiastes 2, 19)
vox dilecti mei ecce iste venit saliens in montibus transiliens colles (Canticum Canticorum 2, 8)
columba mea in foraminibus petræ in caverna maceriæ ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim tua dulcis et facies tua decora (Canticum Canticorum 2, 14)
veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructum pomorum suorum veni in hortum meum soror mea sponsa messui murram meam cum aromatibus meis comedi favum cum melle meo bibi vinum meum cum lacte meo comedite amici bibite et inebriamini carissimi (Canticum Canticorum 5, 1)
ego dormio et cor meum vigilat vox dilecti mei pulsantis aperi mihi soror mea amica mea columba mea inmaculata mea quia caput meum plenum est rore et cincinni mei guttis noctium (Canticum Canticorum 5, 2)
surrexi ut aperirem dilecto meo manus meæ stillaverunt murra digiti mei pleni murra probatissima (Canticum Canticorum 5, 5)
ad vos ergo reges sunt hi sermones mei ut discatis sapientiam et non excidatis (Liber Sapientiae 6, 10)
proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum sciens quoniam communicabit mecum de bonis et erit adlocutio cogitationis et tædii mei (Liber Sapientiae 8, 9)
et ut scivi quoniam aliter non possum esse continens nisi Deus det et hoc ipsum erat sapientiæ scire cujus esset hoc donum adii Dominum et deprecatus sum illum et dixi ex totis præcordiis meis (Liber Sapientiae 8, 21)