Trouvé 1477 Résultats pour: Mea
et de sacerdotibus et Levitis non interibit vir a facie mea qui offerat holocaustomata et incendat sacrificium et cædat victimas cunctis diebus (Liber Ieremiae 33, 18)
nunc ergo audi obsecro domine mi rex valeat deprecatio mea in conspectu tuo et ne me remittas in domum Jonathan scribæ ne moriar ibi (Liber Ieremiae 37, 19)
dices ad eos prostravi ego preces meas coram rege ne me reduci juberet in domum Jonathan et ibi morerer (Liber Ieremiae 38, 26)
sed et omnes Judæi qui erant in Moab et in filiis Ammon et in Idumea et in universis regionibus audito quod dedisset rex Babylonis reliquias in Judæam et quod præposuisset super eos Godoliam filium Ahicam filii Saphan (Liber Ieremiae 40, 11)
quia hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël sicut conflatus est furor meus et indignatio mea super habitatores Hierusalem sic conflabitur indignatio mea super vos cum ingressi fueritis Ægyptum et eritis in jusiurandum et in stuporem et in maledictum et in obprobrium et nequaquam ultra videbitis locum istum (Liber Ieremiae 42, 18)
et conflata est indignatio mea et furor meus et succensa est in civitatibus Juda et in plateis Hierusalem et versæ sunt in solitudinem et vastitatem secundum diem hanc (Liber Ieremiae 44, 6)
ideo hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego pono faciem meam in vobis in malum et disperdam omnem Judam (Liber Ieremiae 44, 11)
et tu ne timeas serve meus Jacob et ne paveas Israël quia ecce ego salvum te faciam de longinquo et semen tuum de terra captivitatis suæ et revertetur Jacob et quiescet et prosperabitur et non erit qui exterreat eum (Liber Ieremiae 46, 27)
ad Idumeam hæc dicit Dominus exercituum numquid non est ultra sapientia in Theman periit consilium a filiis inutilis facta est sapientia eorum (Liber Ieremiae 49, 7)
et erit Idumea deserta omnis qui transibit per eam stupebit et sibilabit super omnes plagas ejus (Liber Ieremiae 49, 17)
quoniam exultatis et magna loquimini diripientes hereditatem meam quoniam effusi estis sicut vitulus super herbam et mugistis ut tauri (Liber Ieremiae 50, 11)
ecce ego ad te mons pestifer ait Dominus qui corrumpis universam terram et extendam manum meam super te et evolvam te de petris et dabo te in montem conbustionis (Liber Ieremiae 51, 25)