Trouvé 1477 Résultats pour: Mea
quam pulchra es amica mea quam pulchra es oculi tui columbarum absque eo quod intrinsecus latet capilli tui sicut greges caprarum quæ ascenderunt de monte Galaad (Canticum Canticorum 4, 1)
tota pulchra es amica mea et macula non est in te (Canticum Canticorum 4, 7)
vulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui (Canticum Canticorum 4, 9)
quam pulchræ sunt mammæ tuæ soror mea sponsa pulchriora ubera tua vino et odor unguentorum tuorum super omnia aromata (Canticum Canticorum 4, 10)
hortus conclusus soror mea sponsa hortus conclusus fons signatus (Canticum Canticorum 4, 12)
veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructum pomorum suorum veni in hortum meum soror mea sponsa messui murram meam cum aromatibus meis comedi favum cum melle meo bibi vinum meum cum lacte meo comedite amici bibite et inebriamini carissimi (Canticum Canticorum 5, 1)
ego dormio et cor meum vigilat vox dilecti mei pulsantis aperi mihi soror mea amica mea columba mea inmaculata mea quia caput meum plenum est rore et cincinni mei guttis noctium (Canticum Canticorum 5, 2)
expoliavi me tunica mea quomodo induar illa lavi pedes meos quomodo inquinabo illos (Canticum Canticorum 5, 3)
pessulum ostii aperui dilecto meo at ille declinaverat atque transierat anima mea liquefacta est ut locutus est quæsivi et non inveni illum vocavi et non respondit mihi (Canticum Canticorum 5, 6)
pulchra es amica mea suavis et decora sicut Hierusalem terribilis ut castrorum acies ordinata (Canticum Canticorum 6, 3)
una est columba mea perfecta mea una est matris suæ electa genetrici suæ viderunt illam filiæ et beatissimam prædicaverunt reginæ et concubinæ et laudaverunt eam (Canticum Canticorum 6, 8)
nescivi anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab (Canticum Canticorum 6, 11)