Trouvé 1477 Résultats pour: Mea
tamen obsecro ut adsumas tibi animalia sive servitia et vadas ad Gabelum in Rages Medorum reddasque ei chirografum suum et recipias ab eo pecuniam et roges eum venire ad nuptias meas (Liber Thobis 9, 3)
illa autem nullo modo consolari poterat sed cotidie exiliens circumspiciebat et circuibat vias omnes per quas spes remeandi videbatur ut procul videret eum si fieri possit venientem (Liber Thobis 10, 7)
cui Tobias dixit ego novi quia pater meus et mater mea modo dies conputant et cruciatur spiritus eorum in ipsis (Liber Thobis 10, 9)
ego autem et anima mea in eo lætabimur (Liber Thobis 13, 9)
anima mea benedic Dominum quoniam liberavit Hierusalem civitatem suam (Liber Thobis 13, 19)
porro autem si prophetiam tuam veram existimas non concidat vultus tuus et pallor qui faciem tuam obtinuit abscedat a te si verba mea hæc putas impleri non posse (Liber Iudith 6, 5)
stabitis vos ad portam nocte ista et ego exeam cum abra mea et orate ut sicut dixistis in diebus quinque respiciat Dominus populum suum Israël (Liber Iudith 8, 32)
populus autem tuus si non contempsisset me non adlevassem lanceam meam super illum (Liber Iudith 11, 2)
et dixit Judith vivit anima tua domine meus quoniam non expendet omnia hæc ancilla tua donec faciat Deus in manu mea hæc quæ cogitavi et induxerunt illam servi ejus in tabernaculo quo præceperat (Liber Iudith 12, 4)
et dixit Judith bibam domine quoniam magnificata est anima mea hodie præ omnibus diebus meis (Liber Iudith 12, 18)
dicens confirma me Domine Deus Israël et respice in hac hora ad opera manuum mearum ut sicut promisisti Hierusalem civitatem tuam erigas et hoc quod credens per te posse fieri cogitavi perficiam (Liber Iudith 13, 7)
et in me ancillam suam adimplevit misericordiam suam quam promisit domui Israël et interfecit in manu mea hostem populi sui in hac nocte (Liber Iudith 13, 18)
