Trouvé 3552 Résultats pour: Man
et venit in domum patris sui Ephra et occidit fratres suos filios Hierobbaal septuaginta viros super lapidem unum remansitque Joatham filius Hierobbaal minimus et absconditus est (Liber Iudicum 9, 5)
et animam suam dedit periculis ut erueret vos de manu Madian (Liber Iudicum 9, 17)
clamante Gaal filio Obed quis est Abimelech et quæ est Sychem ut serviamus ei numquid non est filius Hierobbaal et constituit principem Zebul servum suum super viros Emmor patris Sychem cur igitur servimus ei (Liber Iudicum 9, 28)
utinam daret aliquis populum istum sub manu mea ut auferrem de medio Abimelech dictumque est Abimelech congrega exercitus multitudinem et veni (Liber Iudicum 9, 29)
et primo mane oriente sole inrue super civitatem illo autem egrediente adversum te cum populo suo fac ei quod potueris (Liber Iudicum 9, 33)
contra quos iratus tradidit eos in manu Philisthim et filiorum Ammon (Liber Iudicum 10, 7)
et clamantes ad Dominum dixerunt peccavimus tibi quia dereliquimus Deum nostrum et servivimus Baalim (Liber Iudicum 10, 10)
Sidonii quoque et Amalech et Chanaan oppresserunt vos et clamastis ad me et erui vos de manu eorum (Liber Iudicum 10, 12)
itaque filii Ammon conclamantes in Galaad fixere tentoria contra quos congregati filii Israël in Maspha castrametati sunt (Liber Iudicum 10, 17)
Jepthæ quoque dixit eis si vere venistis ad me ut pugnem pro vobis contra filios Ammon tradideritque eos Dominus in manus meas ego ero princeps vester (Liber Iudicum 11, 9)
per quos rursum mandavit Jepthæ et imperavit eis ut dicerent regi Ammon (Liber Iudicum 11, 14)
misitque nuntios ad regem Edom dicens dimitte ut transeam per terram tuam qui noluit adquiescere precibus ejus misit quoque et ad regem Moab qui et ipse transitum præbere contempsit mansit itaque in Cades (Liber Iudicum 11, 17)