Trouvé 3552 Résultats pour: Man
cujus manus fuit adversum eos ut interirent de castrorum medio (Liber Deuteronomii 2, 15)
terra gigantum reputata est et in ipsa olim habitaverunt gigantes quos Ammanitæ vocant Zomzommim (Liber Deuteronomii 2, 20)
surgite et transite torrentem Arnon ecce tradidi in manu tua Seon regem Esebon Amorreum et terram ejus incipe possidere et committe adversum eum prœlium (Liber Deuteronomii 2, 24)
noluitque Seon rex Esebon dare nobis transitum quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum ejus et obfirmaverat cor illius ut traderetur in manus tuas sicut nunc vides (Liber Deuteronomii 2, 30)
ab Arœr quæ est super ripam torrentis Arnon oppido quod in valle situm est usque Galaad non fuit vicus et civitas quæ nostras effugeret manus omnes tradidit Dominus Deus noster nobis (Liber Deuteronomii 2, 36)
dixitque Dominus ad me ne timeas eum quia in manu tua traditus est cum omni populo ac terra sua faciesque ei sicut fecisti Seon regi Amorreorum qui habitavit in Esebon (Liber Deuteronomii 3, 2)
tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan et universum populum ejus percussimusque eos usque ad internicionem (Liber Deuteronomii 3, 3)
tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorreorum qui erant trans Jordanem a torrente Arnon usque ad montem Hermon (Liber Deuteronomii 3, 8)
solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum monstratur lectus ejus ferreus qui est in Rabbath filiorum Ammon novem cubitos habens longitudinis et quattuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manus (Liber Deuteronomii 3, 11)
reliquam autem partem Galaad et omnem Basan regni Og tradidi mediæ tribui Manasse omnem regionem Argob cuncta Basan vocatur terra gigantum (Liber Deuteronomii 3, 13)
Jair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad terminos Gesuri et Machathi vocavitque ex nomine suo Basan Avothiair id est villas Jair usque in præsentem diem (Liber Deuteronomii 3, 14)
absque uxoribus et parvulis ac jumentis novi enim quod plura habeatis pecora et in urbibus remanere debebunt quas tradidi vobis (Liber Deuteronomii 3, 19)
