Trouvé 3552 Résultats pour: Man
quod et fecerunt mittentes ad seniores per manus Barnabæ et Sauli (Actus Apostolorum 11, 30)
eodem autem tempore misit Herodes rex manus ut adfligeret quosdam de ecclesia (Actus Apostolorum 12, 1)
et ecce angelus Domini adstitit et lumen refulsit in habitaculo percussoque latere Petri suscitavit eum dicens surge velociter et ceciderunt catenæ de manibus ejus (Actus Apostolorum 12, 7)
et Petrus ad se reversus dixit nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni expectatione plebis Judæorum (Actus Apostolorum 12, 11)
annuens autem eis manu ut tacerent enarravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere dixitque nuntiate Jacobo et fratribus hæc et egressus abiit in alium locum (Actus Apostolorum 12, 17)
erant autem in ecclesia quæ erat Antiochiæ prophetæ et doctores in quibus Barnabas et Symeon qui vocabatur Niger et Lucius Cyrenensis et Manæn qui erat Herodis tetrarchæ conlactaneus et Saulus (Actus Apostolorum 13, 1)
tunc jejunantes et orantes inponentesque eis manus dimiserunt illos (Actus Apostolorum 13, 3)
et nunc ecce manus Domini super te et eris cæcus non videns solem usque ad tempus et confestim cecidit in eum caligo et tenebræ et circumiens quærebat qui ei manum daret (Actus Apostolorum 13, 11)
surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait viri israhelitæ et qui timetis Deum audite (Actus Apostolorum 13, 16)
cumque dimissa esset synagoga secuti sunt multi Judæorum et colentium advenarum Paulum et Barnaban qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei (Actus Apostolorum 13, 43)
videntes autem turbas Judæi repleti sunt zelo et contradicebant his quæ a Paulo dicebantur blasphemantes (Actus Apostolorum 13, 45)
multo igitur tempore demorati sunt fiducialiter agentes in Domino testimonium perhibente verbo gratiæ suæ dante signa et prodigia fieri per manus eorum (Actus Apostolorum 14, 3)
