Trouvé 161 Résultats pour: Magis

  • tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quæ erat in porta et adtulerunt ad David ut biberet qui noluit sed magis libavit illam Domino (Liber I Paralipomenon 11, 18)

  • sed sermo regis magis prævaluit egressusque est Joab et circuivit universum Israël et reversus est Hierusalem (Liber I Paralipomenon 21, 4)

  • dixit autem Deus ad Salomonem quia hoc magis placuit cordi tuo et non postulasti divitias et substantiam et gloriam neque animas eorum qui te oderunt sed nec dies vitæ plurimos petisti autem sapientiam et scientiam ut judicare possis populum meum super quem constitui te regem (Liber II Paralipomenon 1, 11)

  • ergone credibile est ut habitet Deus cum hominibus super terram si cælum et cæli cælorum non te capiunt quanto magis domus ista quam ædificavi (Liber II Paralipomenon 6, 18)

  • ægrotavit etiam Asa anno tricesimo nono regni sui dolore pedum vehementissimo et nec in infirmitate sua quæsivit Dominum sed magis in medicorum arte confisus est (Liber II Paralipomenon 16, 12)

  • omnes autem hii terrebant nos cogitantes quod cessarent manus nostræ ab opere et quiesceremus quam ob causam magis confortavi manus meas (Liber Nehemiae 6, 9)

  • et nunc Domine secundum voluntatem tuam fac mecum et præcipe in pace recipi spiritum meum expedit enim mihi mori magis quam vivere (Liber Thobis 3, 6)

  • transacta autem tertia nocte accipies virginem cum timore Domini amore filiorum magis quam libidinis ductus ut in semine Abrahæ benedictionem in filiis consequaris (Liber Thobis 6, 22)

  • bona est oratio cum jejunio et elemosyna magis quam thesauros auri condere (Liber Thobis 12, 8)

  • dicentes Deus patrum nostrorum cujus tu virtutem prædicasti ipse tibi hanc dabit vicissitudinem ut eorum magis tu interitum videas (Liber Iudith 6, 17)

  • quanto magis hii qui habitant domos luteas qui terrenum habent fundamentum consumentur velut a tinea (Liber Iob 4, 19)

  • quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi aquas iniquitatem (Liber Iob 15, 16)


“Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!” São Padre Pio de Pietrelcina