Trouvé 422 Résultats pour: Lud
ludens in orbe terrarum et deliciæ meæ esse cum filiis hominum (Liber Proverbiorum 8, 31)
mæror in corde viri humiliabit illud et sermone bono lætificabitur (Liber Proverbiorum 12, 25)
stultis inludet peccatum inter justos morabitur gratia (Liber Proverbiorum 14, 9)
sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illud (Liber Proverbiorum 20, 5)
sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit illud (Liber Proverbiorum 21, 1)
thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo justi et inprudens homo dissipabit illud (Liber Proverbiorum 21, 20)
mel invenisti comede quod sufficit tibi ne forte saturatus evomas illud (Liber Proverbiorum 25, 16)
sic vir qui fraudulenter nocet amico suo et cum fuerit deprehensus dicit ludens feci (Liber Proverbiorum 26, 19)
vir cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem et nihil deest animæ ejus ex omnibus quæ desiderat nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo sed homo extraneus vorabit illud hoc vanitas et magna miseria est (Liber Ecclesiastes 6, 2)
mane semina sementem tuam et vespere ne cesset manus tua quia nescis quid magis oriatur hoc an illud et si utrumque simul melius erit (Liber Ecclesiastes 11, 6)
si murus est ædificemus super eum propugnacula argentea si ostium est conpingamus illud tabulis cedrinis (Canticum Canticorum 8, 9)
qui autem ludibriis increpationis non correpti sunt dignum Dei judicium experti sunt (Liber Sapientiae 12, 26)