Trouvé 905 Résultats pour: Lie
quod cum fecisset assavit carnes ejus et secum sustulerunt in via cetera salierunt quæ sufficerent eis quousque pervenirent in Rages civitatem Medorum (Liber Thobis 6, 6)
respondensque dixit ei cordis ejus particulam si super carbones ponas fumus ejus extricat omne dæmonium sive a viro sive a muliere ita ut ultra non accedat ad eos (Liber Thobis 6, 8)
cumque ingressus esset domum Raguhelis invenit Tobiam discumbentem et exiliens osculati sunt se alterutrum flevit itaque Gabelus et benedixit Deum (Liber Thobis 9, 8)
illa autem nullo modo consolari poterat sed cotidie exiliens circumspiciebat et circuibat vias omnes per quas spes remeandi videbatur ut procul videret eum si fieri possit venientem (Liber Thobis 10, 7)
quando orabas cum lacrimis et sepeliebas mortuos et derelinquebas prandium et mortuos abscondebas per diem in domo tua et nocte sepeliebas ego obtuli orationem tuam Domino (Liber Thobis 12, 12)
nunc ergo filii audite me et nolite manere hic sed quacumque die sepelieritis matrem vestram circa me in uno sepulchro ex eo dirigite gressus vestros ut exeatis hinc (Liber Thobis 14, 12)
et conpletis annis nonaginta et novem in timore Domini cum gaudio sepelierunt eum (Liber Thobis 14, 16)
et clamavit omnis populus ad Dominum instantia magna et humiliaverunt animas suas in jejuniis ipsi et mulieres eorum (Liber Iudith 4, 8)
et ideo humiliemus illi animas nostras et in spiritu constituti humiliato servientes illi (Liber Iudith 8, 16)
quoniam non sumus secuti peccata patrum nostrorum qui dereliquerunt Deum suum et adoraverunt deos alienos (Liber Iudith 8, 18)
nunc ergo ora pro nobis quoniam mulier sancta es et timens Dominum (Liber Iudith 8, 29)
Domine Deus patris mei Symeon qui dedisti illi gladium in defensione alienigenarum qui violatores extiterunt in coinquinatione sua et denudaverunt femur virginis in confusionem (Liber Iudith 9, 2)