Trouvé 2001 Résultats pour: Lia
sed et Levitis similiter juxta fines sacerdotum viginti quinque milia longitudinis et latitudinis decem milia omnis longitudo viginti et quinque milium et latitudo decem milium (Prophetia Ezechielis 48, 13)
quinque milia autem quæ supersunt in latitudine per viginti quinque milia profana erunt urbis in habitaculum et in suburbana et erit civitas in medio ejus (Prophetia Ezechielis 48, 15)
et heæ mensuræ ejus ad plagam septentrionalem quingenti et quattuor milia et ad plagam meridianam quingenti et quattuor milia et ad plagam orientalem quingenti et quattuor milia et ad plagam occidentalem quingenti et quattuor milia (Prophetia Ezechielis 48, 16)
quod autem reliquum fuerit in longitudine secundum primitias sanctuarii decem milia in orientem et decem milia ad occidentem erunt sicut primitiæ sanctuarii et erunt fruges ejus in panes his qui serviunt civitati (Prophetia Ezechielis 48, 18)
omnes primitiæ viginti quinque milium per viginti quinque milia in quadrum separabuntur in primitias sanctuarii et possessionem civitatis (Prophetia Ezechielis 48, 20)
et hii egressus civitatis a plaga septentrionali quingentos et quattuor milia mensurabis (Prophetia Ezechielis 48, 30)
et ad plagam orientalem quingentos et quattuor milia et portæ tres porta Joseph una porta Beniamin una porta Dan una (Prophetia Ezechielis 48, 32)
et ad plagam meridianam quingentos et quattuor milia metieris portam Symeonis unam portam Isachar unam portam Zabulon unam (Prophetia Ezechielis 48, 33)
et ad plagam occidentalem quingenti et quattuor milia portæ eorum tres porta Gad una porta Aser una porta Nepthalim una (Prophetia Ezechielis 48, 34)
per circuitum decem et octo milia et nomen civitatis ex illa die Dominus ibidem (Prophetia Ezechielis 48, 35)
Signa, et mirabilia fecit apud me Deus excelsus. Placuit ergo mihi prædicare (Prophetia Danielis 3, 99)
signa eius, quia magna sunt et mirabilia eius, quia fortia et regnum eius regnum sempiternum, et potestas eius in generationem et generationem. (Prophetia Danielis 3, 100)