Trouvé 2001 Résultats pour: Lia
innova signa et inmuta mirabilia (Liber Ecclesiasticus 36, 6)
festina tempus et memento finis ut enarrent mirabilia tua (Liber Ecclesiasticus 36, 10)
congrega omnes tribus Jacob et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua et hereditabis eos sicut ab initio (Liber Ecclesiasticus 36, 13)
omnem masculum excipiet mulier et est filia melior filiæ (Liber Ecclesiasticus 36, 23)
noli consiliari cum socero tuo et a zelantibus te absconde consilium (Liber Ecclesiasticus 37, 7)
omnis consiliarius prodit consilium sed est consiliarius in semet ipso (Liber Ecclesiasticus 37, 8)
a consiliario serva animam tuam prius scito quæ sit illius necessitas et ipse enim animo suo cogitabit (Liber Ecclesiasticus 37, 9)
cor suum dabit ad versandos sulcos et vigilia ejus in sagina vaccarum (Liber Ecclesiasticus 38, 27)
sic omnis faber et architectus qui noctem tamquam diem transigit qui sculpit signacula sculptilia et adsiduitas ejus variat picturam cor suum dabit in similitudinem picturæ et vigilia sua perficit opus (Liber Ecclesiasticus 38, 28)
cor suum dabit in consummationem operum et vigilia sua ornabit in consummatione (Liber Ecclesiasticus 38, 31)
cor suum dabit ut consummet linitionem et vigilia sua mundabit fornacem (Liber Ecclesiasticus 38, 34)
ipse diriget consilium ejus et disciplinam et in absconditis suis consiliabitur (Liber Ecclesiasticus 39, 10)